{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiae Balbi 136-175","citation":"Syrus, Sententiae Balbi 136-175","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-balbi/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/136.md","author":{"name":"Syrus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus"},"work":{"title":"Sententiae Balbi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Non posse adiuuare egenos pauperum una est calamitas.\nNon tristem a sermone oportet principis discedere.\nNon uiuit, qui nil cogitat nisi uiuere.\n[Nulli imponas, quod ipse non possis pati.]\nNunquam mortales esse amicitias decet.\nO beatam ciuitatem, pace quae bellum timet!\nOmnia consulenda, sed non omnia sunt ab omnibus.\n[Parere scire par imperio est gloria.]\nPatientibus sis ipse pro solacio.\nPaucis qui plurima dicit, dicit optime.\nPessima ars perfidia in damnum crescit augmentis suis.\n[Perpetuo uincit, qui utitur clementia.]\nPlus prodest cum amico occidi, quam cum inimico uiuere.\nPoenam a quo mereas, frustra praesidium petas.\n[Populi domat licentiam aut bellum aut fames.]\nPraesentem decet laudare, premere absentem non docet.\nPraeteritae aetatis actus in famam migrat.\nPupillus est auarus aetatis breuis.\nQuaerendae et tuendae habendus est modus pecuniae.\n[Quanti corpus est sine anima, tanti est sine amicis homo.]\nQui damnat innocentem, semper est reus.\nQui dolorem fert patienter, inimicos ulciscitur.\nQui in suos tulit arma, inimicus est communis omnium.\nQui iacit, non cui irrogata est iniuste, habet infamiam.\nQui unum imitatus fuerit, illi nunquam auctori par erit.\n[Qui metuit contumeliam, raro accipit.]\n[Qui non corripit peccantem gnatum, peccare imperat.]\nQui non dolendo uincitur, uincit dolor.\nQuod dubitas, animo uetitum noli admittere.\nQuod habes, sic utaris, ut non alienum desideres.\nRapienda, non capienda agendi occasio est.\nRectum capere scit consilium, qui dignoscit, quod nocet.\n[Respicere nil consueuit iracundia.]\nRixa amicorum animos soluit, confirmat sapientia.\nSaepe fortuna innocentem, nunquam spes bona deserit.\n[Sapienti praestat tacere pro se quam contra loqui.]\nSapientia est ferienda ab insipientibus.\nSemper sit, quem audieris solus, sermo apud te conditus.\nSequare amicum, optasse quem non sit pudor.\nSeruilem fugit stultitia cultum, mores non fugit.","prev":{"citation":"Sententiae Balbi 92-135","label":"Lines 92-135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-balbi/92"},"next":{"citation":"Sententiae Balbi 176-198","label":"Lines 176-198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-balbi/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-balbi/176"},"credit":{"text":"Syrus, Sententiae Balbi. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cbalb%7C001","quality":"proofread"}}