{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Germania 43","citation":"Tacitus, Germania 43","ref":"43","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi1351.phi002.perseus-lat1:43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tacitus/germania/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tacitus/germania/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tacitus/germania/43.md","author":{"name":"Tacitus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tacitus"},"work":{"title":"Germania","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tacitus/germania","urn":"urn:cts:latinLit:phi1351.phi002"},"verse":false,"words":204,"text":"Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Naharvalos. apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium; ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii et erga reges obsequium.","prev":{"citation":"Germania 42","label":"Chapter 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tacitus/germania/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tacitus/germania/42"},"next":{"citation":"Germania 44","label":"Chapter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tacitus/germania/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tacitus/germania/44"},"credit":{"text":"Tacitus, Germania, ed. Henry Furneaux. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1351/phi002/phi1351.phi002.perseus-lat1.xml","quality":"proofread"}}