{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.10","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.10","ref":"93.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.10.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Quod ex humanis affectionibus quaedam species ad Deum referantur. Vis divinae majestatis, quae absque necessitate omnia creavit, sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, et sine commotione corrigit. Sicque humanas mentes ad ea quae voluerit faciliter informat, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Ad humana membra divina verba condescendunt, ut factum omnipotentis Domini ab homine utcunque capiatur. (Lib. XVII, Moral., c. 2, n, 2.) Sciendum est quod recordari Deus nequaquam proprie dicitur; qui enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest? Sed quia eos quos nos recordamur amplectimur, elongamus autem quos odimus, humano usu, et recordari Deus dicitur cum dona tribuit, et oblivisci cum in culpa derelinquit. Omnipotens Deus cuncta pensat, cuncta sine intermissionis alternatione considerat, et recordatur bonorum, quorum tamen nunquam obliviscitur: et nullatenus recordatur malorum, quos tamen per judicium semper intuetur. Quasi redit Deus ad bonorum memoriam, quam tamen nunquam deseruit, et quasi nequaquam malos respicit, quorum facta considerat, sed super haec damnationis judicium in ultimis servat. (Lib. V, Mor., c 18, n. 37.) Nos cum irascimur, flatu furoris inflamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur. Non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post longam patientiam, quando vindictam peccatoris exsequitur, is qui in semetipso tranquillus est pereuntibus turbulentus videtur. Mens reproba, quia adversum suis actibus judicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius reatu suo ipsa turbatur. Nostro usu Deus zelare dicitur vel dolere; horum quippe motuum apud Deum turbatio nulla est, apud quem tranquillitas aeterna est. Tam clementer Deus consulit humanae infirmitati, ut quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuat. Unde et membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur, et passionum indigna digna dici de se voluit, quatenus ad sua per nostra nos attraheret, et cum condescenderet nobis, consurgeremus ei. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit, quem revera juxta propriam substantiam invisibilem esse et incorporeum constat.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.9","label":"Sententiarum Liber Primus, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.9"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.11","label":"Sententiarum Liber Primus, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.11"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}