{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.13.30-49","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.13.30-49","ref":"93.13.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.30.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Esse quidem angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur: sed et cherubim atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Ephes. I, 21). Ita ad Colossenses ait: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Coloss.·I, 16). Dominationes vero, principatus atque potestates, jam ad Ephesios loquens descripserat; sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios ante dixit, id est, principatibus, potestatibus, virtutibus atque dominationibus conjunguntur throni, quinque sunt ordines qui specialiter exprimuntur. Quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim adjuncta sunt, procul dubio novem esse ordines angelorum inveniuntur. Ipsi angelo qui orimus est conditus per prophetam dicitur: Tu cherub signaculum similitudinis plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). Ubi notandum est quia non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur; ut quo in eo subtilior est natura, eo in illum imago Dei similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, jaspis, chrysolithus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ibid., 13). Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. Graeca lingua angeli nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. (Num. 8.) Sciendum quoque quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt; quia solum tunc sunt angeli cum per eos aliqua nuntiantur.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.13.1-29","label":"93.13.1 to 93.13.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.13.50-71","label":"93.13.50 to 93.13.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.50"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}