{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.13.72-83","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.13.72-83","ref":"93.13.72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.72.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Throni scilicet illa agmina sunt vocata quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos latino eloquio sedes dicimus, throni dicti sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui judicas aequitatem (Ps. IX, 5). Cherubim plenitudo scientiae dicitur; et sublimiora illa agmina idcirco cherubim vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur: ut secundum creaturae modum, eo plene omnia sciant quo visioni Conditoris sui per meritum dignitatis appropinquant. Seraphim vocantur illa sanctorum spirituum agmina, quae ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim namque ardentes vel incendentes vocantur, quae quia ita Deo conjuncta sunt, ut inter haec et Deum nulli alii spiritus intersint, tanto magis ardent quanto hunc vicinius vident. Quorum profecto flamma ardor est charitatis, quia quo subtilius claritatem divinitatis ejus aspiciunt, eo validius in ejus amore flammescunt. (Num. 11.) Superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus hominum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8).","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.13.50-71","label":"93.13.50 to 93.13.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.13.50"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.14.1-24","label":"93.14.1 to 93.14.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.14.1"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}