{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.30.1-28","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.30.1-28","ref":"93.30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.30.1.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"De electis ante legem vel sub lege exortis. (Moral. IV, 32, n. 65.) Multi electi ab ipso mundi primordio ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo semetipsos mortificare curaverunt. Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia Auctorem suum naturali lege timuerunt; et cum venturum Mediatorem crederent, studuerunt summopere mortificandis voluptatibus etiam quae scripta non acceperant praecepta servare. Tempus illud quod juxta mundi initium mortuos huic saeculo patres nostros protulit quasi abortivi uterus fuit. Ibi namque Abel, qui occidenti se fratri restitisse non legitur (Gen. IV, 8, 24). Ibi Enoch, qui talem exhibuit vitam, ut ambulaturus cum Domino transferretur (Gen. V, 22). Noc scilicet, per hoc quod divino examini placuit, in mundum mundo superstes fuit (Gen. VII, 23). Abraham patriarcha, dum peregrinus exstitit saeculo, factus est amicus Deo (Gen. XII, 1). Isaac quippe caligantibus carnis oculis, per aetatem quidem praesentia non vidit, sed per virtutem prophetici spiritus, in futuris etiam saeculis magna videndi luce radiavit (Gen. XXVII, 1). Jacob iram fratris humiliter fugit, clementer edomuit (Gen. XXXIII, 4). Qui prole quidem fecundus exstitit, sed tamen spiritus ubertate fecundior, eamdem prolem sub prophetiae suae vinculis astrinxit. A mundi primordiis, dum quosdam paucos electos Mose scribente cognoscimus, pars nobis maxima humani generis occultatur. Neque enim tot justos solummodo usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moses brevissima descriptione perstrinxit. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum ex magna parte notitiae nostrae subtrahitur, quasi aborti um absconditum vocatur (Lib. II in Ezech., homil. I, n. 4). Fuerunt in Israelitico populo sancti viri patriarchae atque prophetae qui montes jure vocarentur, quia per vitae meritum ad coelestia propinquaverunt. Sed incarnatus Unigenitus istis montibus aequalis non fuit, quia naturam, vitam, et merita omnium ex sua divinitate transcendit.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.29","label":"Sententiarum Liber Primus, Chapter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.29"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.30.29-48","label":"93.30.29 to 93.30.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.30.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.30.29"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}