{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.35.42-53","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.35.42-53","ref":"93.35.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.42.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"XIX, 6). [Tenenda est inconcusse haec regula,] omnes peccatores in malis propriis antequam essem in mundo, praescitos esse tantum, non praedestinatos; poenam autem eis esse praedestinatam secundum quod praesciti sunt: parvulos quoque non renatos ex aqua et Spiritu sancto praedestinatae poenae esse obnoxios, qui praesciti sunt non in propriis voluntatibus, quorum nullae sunt bonae vel malae, nisi tantum in Adae peccato quod traxerunt nascentes, et in hoc manentes solverunt tempus vitae praesentis. Electos qui secundum propositum Dei vivunt, praescitos esse et praedestinatos electione gratuitae gratiae ejus, et regnum eis coelorum esse praedestinatum, sine dubitatione dicendum est. Hoc enim apostolus Paulus probat cum ante eos praedestinatos et electos esse testatur quam mundus constitueretur; scribens Ephesiis, dicit: Sicut elegit nos in ipso, id est, in Christo, ante mundi constitutionem ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 4). Taceat humana lingua, ne prorsus in praedestinatione de meritis extollatur. Attende dictum Apostoli: Sicut elegit nos Deus ante mundi constitutionem. Divinae voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum. Denique attende quid sequitur: In quo habemus, ait, redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum restaurare omnia in Christo, quoe in coelis et quoe in terra sunt in ipso· In quo etiam sumus praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo. Praedestinatis apostolis, vel generaliter omnibus electis dicitur: Vigilate, et orale, ne intretis in tentationem (Matth.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.35.28-41","label":"93.35.28 to 93.35.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.28"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.35.54-78","label":"93.35.54 to 93.35.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.54"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}