{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.36.1-29","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.36.1-29","ref":"93.36.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.1.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"De sapientia. (Lib. II in Ezech., homil. 6, n. 2.) Sapientia atque scientia doctrinae spiritualis verae sunt divitiae, in quarum comparatione quae transire possunt falsae nominantur. Excepto eo quod ad aeternam patriam divitiae spirituales ducunt, est eis a terrenis divitiis magna distantia, quia spirituales divitiae erogatae proficiunt, terrenae divitiae aut erogantur et deficiunt, aut retinentur et utiles non sunt. Qui ergo has in se veras divitias continent, recte gazophylacia spiritualis aedificii vocantur. (Moral. V, c. 5, n. 8.) Sapientia in rerum superficie non jacet, lucet quia iu invisibilibus latet. Et tunc mortificatione nostra sapientiam contingentes apprehendimus, si, relictis visibilibus, in invisibilibus abscondamur. Quasi cor effodientes sapientiam quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat a semetipsa manu sanctae discretionis abjiciat, et thesaurum virtutis qui se latebat agnoscat. Facile quisque thesaurum sapientiae invenit, si eam quae se male presserat molem a se terrenae cogitationis repellit. (Moral. XXV, 12, n. 29.) Scriptum est: Sapientia in capite viarum clamitat. In me· diis semitis stat (Prov. VIII, 1). Transire fortasse per viam vitae temporalis cum ejus ignorantia poteramus, si aec eadem sapientia in semitae angulis constitisset. (Num. 30.) Investiganda fuerat, si occulta esse voluisset. Salomon prudentissimus ait: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas, miscuit vinum, proposuit mensam, misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis (Prov. IX, 1, 2, 3), et reliqua. [Moral. XXXIII, 16, n. 32.] Sapientia domum sibi condidit cum unigenitus Dei Filius in semetipso intra uterum Virginis, mediante anima, humanum sibi corpus creavit. Unigeniti corpus domus Dei dicitur, sicut etiam templum vocatur: ita vero ut unus idemque Dei atque hominis Filius ipse sit qui inhabitat, ipse qui inhabitatur. Domus sapientiae Ecclesia vocatur quae quasi septem sibi columnas excidit, quia ab amore vitae praesentis saeculi disjunctas ad portandum ejusdem Ecclesiae fabricam mentes praedicantium erexit.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.35.54-78","label":"93.35.54 to 93.35.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.35.54"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.36.30-57","label":"93.36.30 to 93.36.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.30"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}