{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.36.58-76","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.36.58-76","ref":"93.36.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.58.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"ut eis in corde sapiat quod reproborum non mentibus, sed solummodo auribus sonat. Aliud est nominatum cibum audire solummodo, aliud vero etiam gustare. Electi itaque cibum sapientiae sic audiunt ut degustent, quia hoc quod audiunt eis per amorem medullitus sapit. Reproborum scientia usque ad cognitionem sonitus tenditur, ut equidem virtutes audiant, sed tamen corde frigido qualiter sapiant, ignorent. (Cap. 7, n. 10.) Illa enim dicta in sapientiae radice solidata sunt, quae per vivendi usum etiam actuum experimento convalescunt. Quia multis et longior vita tribuitur, et sapientiae gratia non confertur. Recte per beatum Job dicitur: Apud ipsum est sapientia, et fortitudo: ipse habet consilium, et intelligentiam (Job. XII, 13). [Cap. 8, n. 11.] Haec non incongrue de Unigenito summi Patris accipimus, ut ipsum esse Dei sapientiam et fortitudinem sentiamus. Nam Paulus quoque nostro intellectui attestatur, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. XXIV); qui apud ipsum semper est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Habet Deus consilium et intelligentiam: consilium videlicet, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.36.30-57","label":"93.36.30 to 93.36.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.36.30"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.37.1-19","label":"93.37.1 to 93.37.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.37.1"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}