{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.5.34-61","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.5.34-61","ref":"93.5.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.34.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Paulus apostolus, ut ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia nominavit; quia et justus quilibet Deus est, sed super omnia non est. Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus est. (Lib. XXIX Moral., c 1, n. 1.) Natus Filius ex Patre sine tempore, ex matre nasci dignatus est in tempore, ut per hoc quod ortum suum inter initium finemque concluderet, humanae mentis oculos ortum, qui nec initio sumitur, nec fine angustatur, aperiret. (Lib. I in Ezech., homil. 2, n. 7.) Brachium Domini Filius dicitur, quia per ipsum omnia facta sunt. De quo etiam Psalmista ait: Fiat manus tua, ut salvum me faciat (Ps. CXVIII, 173).* Manus quippe Dei quae per divinitatem non est facta, sed genita, per humanitatem facta est, ut humani generis vulnera sanaret. (Ibid., n. 37.) Omnipotens Deus Filius Patris angelis atque archangelis, omni· busque virtutibus praesidens, velut electri similitudine unus ex utraque. et in utraque natura, et Deus permansit cum Patre, et ad redemptionem nostram factus est mortalis cum homine. (Lib. XXX Moral., c. 4, n· 17.) Omnipotens Deus Filius Patris discipulis suis palam de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomedo ipse a gignente non impar oriatur, et quomodo utrorumque Spiritus utrisque coaeternus procedat, ostendit. (Lib. II in Ezech., homil. 8, n. 20.) Fons occultus est Unigenitus Patris invisibilis Deus. Fons vero patens est idem Deus incarnatus. Qui fons patens recte domus David dicitur, quia ex David genere noster ad nos Redemptor processit. (Lib. XXXI Mor., cap. 26, n. 51.) Redemptoris nostri spiritus in ejus naribus esse dicitur: ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur, quia quacunque se scire in natura humanitatis innotuit, haec nimirum ante saecula ex divinitate praescivit.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.5.1-33","label":"93.5.1 to 93.5.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.5.62-71","label":"93.5.62 to 93.5.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.5.62"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}