{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 93.8","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.8","ref":"93.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.8.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Quod nulla successio temporum ascribatur Deo. In omnipotente Deo ea quae secutura sunt tempora praesentia semper consistunt, cui nec futura veniunt, nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante ejus oculos assistunt. Fuisse, vel futurum esse, aeternitas non habet, cui nimirum nec praeterita transeunt, nec futura superveniunt, quia cuncta praesens videt. (Isid., lib. I Sentent., c. 8.) Omnia tempora praecedit divina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens futurumve aliquid creditur; sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur. Alioquin mutabilis credendus est Deus, si ei successiones temporum ascribantur. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset aeternitas; nec mutarentur tempora, sed aeterna stabilitate subsisterent. Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Dei. Sed nec ipsorum angelorum decessio accessiove est temporum. Nam duas in creaturis res esse, quarum vicissitudo temporum non valet: angelis scilicet, propter quod incommutabili inhaerent Creatori, sive materiae illi informi, priusquam ex ea omnia ista quae temporalier jam volvuntur formarentur, nec ipsi utique valebant tempora. Non ad cas creaturas quae supra coelos sunt, sed ad eas quae sub coelo sunt, tempora pertinere [cognoscitur.] Non enim accedunt tempora, vel succedunt, nisi nobis, qui sub coelo versamur in hoc infimo mundo.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.7","label":"Sententiarum Liber Primus, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.7"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 93.9","label":"Sententiarum Liber Primus, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.9"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}