{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.10.51-64","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.10.51-64","ref":"94.10.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.51.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Si quaeras quid Lucas, hoc quod Joannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor evangelistarum facies uni sunt, quia notitia fidei, qua cognoscuntur a Deo, ipsa est in uno quae est simul in quatuor. Quidquid enim in uno inveneris, hoc in omnibus simul quatuor recognoscis [Edit., recte cognoscis]. Quatuor evangelitae omnipotentis Dei Filium Dominum Jesum Christum concorditer praedicant, et ad divinitatem ejus mentis oculos levantes, penna contemplationis volant. Evangelistarum facies ad humanitatem Domini pertinent, pennae ad divinitatem; quia in eo, quem corporeum conspiciunt, quasi faciem [Edit., facies] intendunt. Sed dum hunc incircumscriptum atque incorporeum ex divinitate annuntiant, per contemplationis pennam quasi in aera relevantur [Edit., levantur]. Quia una est fides incarnationis Christi in omnibus evangelistis, et par contemplatio divinitatis ejus in singulis, recte per Ezechielem dicitur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et pedes eorum recti (Ezech. I, 6, 7). Quid per pedes evangelistarum nisi gressus actuum designantur? Quatuor ergo animalium pedes recti esse describuntur, quia sanctorum evangelistarum atque omnium perfectorum opera ad sequendam iniquitatem non sunt retorta. Ili autem pedes rectos non habent, qui ad mala mundi quae reliquerunt reflectuntur. De quibus scriptum est: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI, 11).","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.10.23-50","label":"94.10.23 to 94.10.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.10.23"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.11.1-24","label":"94.11.1 to 94.11.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.11.1"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}