{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.16.95-131","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.16.95-131","ref":"94.16.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.95.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"XLIII, 6). Sicut per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Judaea signatur. Quae quasi meridiano sole incaluit; quia Redemptore in carne veniente fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo, Da, dicitur, cum offerre Deo suae fidei munera gentilitas imperatur. Austro autem jubetur ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur, ne vitam gentium repellendo contemnant, (Moral. lib. XX, c. 25, n. 58.) Sicut indumentum Christi tota generaliter Ecclesia dicitur, sic indumentum sunt Ecclesiae singulorum animae, quae ab errore conversae, eamdem Ecclesiam erodendo eique fideliter inhaerendo circumdant. (Moral. lib. XXIX, c. 6, n. 13.) Tot nunc quasi vestibus sancta Ecclesia induitur, quot fidelium veneratione decoratur. Sanctae Ecclesiae ostensis gentibus a Domino per prophetam dicitur: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamenta vestieris (Isa. XLV, 18). [Moral. lib. XX, c. 29, n. 58.) Si enim sancta Ecclesia vestimentum Christi non esset, Paulus apostolus profecto non diceret: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam (Ephes. V, 27), id est, nec per peccatum maculam, nec per duplicitatem rugam; quia et per justitiam munda est, et per simplicem intentionem tensa; quae ergo abluta est ne habeat maculam, tensa est ne habeat rugam, utique vestis est. (Moral., lib. XXV, c. 8, n. 21.) Sancta Ecclesia in tanta multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam justificandos suscipit. Ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum jacet, in Evangelio Dominus dicit: Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). (Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 39.) Cum Judaei a fide caderent, ad cognitionem fidei corda gentilium cucurrerunt: quae videlicet gentes in sacrae lectionis pabulo os cordis aperiunt, et in occulto sicut pauper comedunt, quia cum festinatione et silentio verba vitae legentes sumunt. (Moral.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.16.63-94","label":"94.16.63 to 94.16.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.63"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.16.132-137","label":"94.16.132 to 94.16.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.16.132"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}