{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.24.55-81","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.24.55-81","ref":"94.24.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.55.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo (Cant. III, 10), quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis pervenitur. (Moral. IX, c. 11, n. 18.) Alia est Ecclesiae pulchritudo morum, in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum, in qua tunc per Conditoris sui speciem sublevabitur, cujus membra videlicet omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, ejus oculi columbarum vocantur: qui magna luce inradiant, quia et signorum miraculis coruscant. (Moral. II, c. 52, n. 82.) Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa (Cant. IV, 3). Vitta quippe crines capitis astringit. Labia sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur, ne remissae diffluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant, sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. (Moral. XXIV, c. 8, n. 17.) Quam recte et coccineam asserit, quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Hinc rursum scriptum est: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelti, qui pascuntur in liliis (Cant. IV, 5). Quae enim sunt duo ubera, nisi ex Judaea ac gentilitate uterque populus veniens, qui in sanctae Ecclesiae corpore per intentionem sapientiae arcano est cordis infixus? Ex populo Judaico vel gentili hi qui in sancta Ecclesia electi sunt, idcirco capreae hinnulis comparantur, quia per humilitatem quidem parvos se ac peccatores intelligunt; sed his per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus ad superna conscendunt. Qui ut haec agant, praecedentium sanctorum exempla conspiciunt. Unde et in liliis pasci referuntur. Quid enim per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt: Christi bonus odor sumus in omni loce (II Cor. II, 15)? Sicut cortex mali punici genae tuae, absque occultis tuis (Cant.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.24.31-54","label":"94.24.31 to 94.24.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.31"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.24.82-112","label":"94.24.82 to 94.24.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.24.82"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}