{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.35.1-22","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.35.1-22","ref":"94.35.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.35.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.35.1.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Qualiter praelati subjectos doceant ac semetipsos discreta circumspectione praevideant. (Prolog. part. III Reg. Past.) Quia igitur qualis esse debeat pastor superius ostendimus, nunc qualiter doceat demonstremus. Non una cademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque aliis officiunt quae aliis prosunt, quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instiget; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit: et panis, qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua jugulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi, ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum, quas tangendi artifex, ut non sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat? Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno quidem impulsu feriuntur. Doctor quisque, ut una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet. (Epist. 25, alias 24, lib. I.) Doctor etenim qui loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat ut fiat. Per prophetam Dominus dicit: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isa. XL, 9). Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima jam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. Recte etiam sacerdos superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta fieri bysso habere praecipitur; ut quanta virtutum diversitate clarescere debeat, demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.34","label":"Book 2, Chapter 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.34"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.35.23-45","label":"94.35.23 to 94.35.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.35.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.35.23"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}