{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.39.62-79","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.39.62-79","ref":"94.39.62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.62.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Si autem candorem sibi justitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cogitationis (Edit. cognitionis) excludit, et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat. Sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facit sunt (Rom. I, 22). Jugem habet scabiem id corpore, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur in mente. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur. Per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit: foras corpus scabies sauciat, quia dum in cognitione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13); ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde tentationem perpeti, daemoniacum vero est [in] tentalionis certamine et in operatione superari. Impetiginem habet in corpore quisquis avaritia vastatur in mente, quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat; quia et avaritia capti animum, dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Decor membrorum per impetiginem perditur, quia aliarum quoque virtutum per avaritiam pulchritudo depravatur; et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante, qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ponderosus est qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente: qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.39.45-61","label":"94.39.45 to 94.39.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.45"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.39.80-101","label":"94.39.80 to 94.39.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.39.80"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}