{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.45.1-23","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.45.1-23","ref":"94.45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.1.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"De vita, vel conversatione monachorum. [Moral., lib. V, c. 3, n. 3.) Omnes monachi saeculum relinquentes punire flendo non desinunt quae deliquerunt. Gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie Conditoris projecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde bene per Salomonem dicitur: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). Corda bonorum monachorum amaritudinem suam noverunt, quia aerumnam exsilii, qua projecti lacerantur, intelligunt; et quam sint tranquilla quae perdiderunt, quam confusa in quibus ceciderunt, sentiunt. (Num. 4.) Monachi, qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt; ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Plerumque contingit ut jam monachus mundum mente non teneat, sed tamen monachum quibusdam occupationibus astringat, et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc vivit. Adhuc namque mundus eum concupiscit [Ed., conspicit], dum alio intentum in suis actionibus rapere contendit. Paulus apostolus, cum saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret, quem jam hoc saeculum concupiscere omnino non posset, ruptis hujus vitae vinculis, liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Mundus quippe ei crucifixus fuerat, quia hunc, cordi suo jam mortuum, non amabat. Sed et seipsum mundo crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Si uno in loco sint mortuus et vivens, etsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt; si vero utrique sunt mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui jam mundum non amat, sed tamen ah illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi utrique exstincti sunt;","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.44.49-56","label":"94.44.49 to 94.44.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.44.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.44.49"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.45.24-48","label":"94.45.24 to 94.45.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.24"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}