{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.45.24-48","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.45.24-48","ref":"94.45.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.24.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuum mortuus non attendit. Paulus vas electionis, quia nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur; et se mundo et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi monachi appetunt, sed tamen usque ad culmen exstinctionis omnimode non assurgunt, recte gementes dicunt: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt (Job. III, 20)? Cum hujus mundi gloria tristibus gementibusque tribuitur, poena se validissimi timoris afficiunt; quia etsi ipsi mundum non tenent adhuc tamen tales se esse metuunt qui a mundo teneantur: quia nisi ei quantulumcunque viverent, hos ad usum suum procul dubio non amaret. Marc enim viva corpora in semetipso retinet, nam mortua extra se protinus expellit. (Ibid. c. 4, n. 6.) Nonnunquam monachi idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur; et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur ut repulsa multiplicius crescant. Plerique monachorum sic in praesens saeculum mortificari appetunt ut jam perfecte, si liceat, Conditaris sui faciem contemplentur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat; et tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. In Canticis canticorum sponsa sponsi sui faciem anhelans, clamat: In lectulo meo per nactes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni (Cant. III, 1). Abscondit se sponsus, cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur; et differtur quaerens sponsa ne inveniat, ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat. (Num. 7.) Cum spiritales monachi plene mortificationem suam appetunt, quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; qui quo jam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.45.1-23","label":"94.45.1 to 94.45.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.45.49-64","label":"94.45.49 to 94.45.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.45.49"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}