{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 94.8.23-45","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.8.23-45","ref":"94.8.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.23.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"IV, 4). Adventum Redemptoris nostri vir Domini Job praestolans, in quo erant multi etiam ex gentilitate liberandi, ait: Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris (Job. X, 13). Apud omnipotentem Dominum tempus sibi constitui suae recordationis petit, dicens: Ecce exspecto ut restituas mihi tempus in quo recorderis mei. In Evangelio Dominus dicit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32); omnia videlicet electa. Non enim ab inferno rediens Dominus, electos simul et reprobos traxit, sed illa exinde omnia sustulit quae sibi inhaesisse praescivit. Per Osee prophetam Dominus dicit: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Ose, XIII, 14). Quod enim occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus Dominus occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit partemque reliquit, non ore dit funditus, sed momordit infernum: Ero, inquit, mors tua, o mors; id est, in electis meis te funditus perimo: Ero morsus tuus, inferne; quia sublatis eis, te ex parte transfigo. (Moral. XIII, 43, n. 48.) Omnes electi, qui ante adventum Redemptoris nostri in hunc mundum venerunt, quantamlibet virtutem justitiae haberent, ex corporibus educti, in sinu coelestis patriae statim recipi nullo modo poterant, quia necdum ille venerat qui inferni claustra sua descensione solveret, et justorum animas in perpetua jam sede locaret. Unde beatus Job afflictionem sentiens, et adhuc differri retributionem justorum sciens, apte subdidit: Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectum meum (Job. XVII, 13). [Cap. 44, n. 49.] Priores etenim sancti a corporibus educti adhuc ab inferni locis liberari non poterant, quia necdum venerat qui illuc sine culpa descenderet ut eos qui ibi tenebantur ex culpa liberaret: ut et pro originali noxa adhuc illuc descenderent, et tamen ex propriis actibus supplicium non haberent.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.8.1-22","label":"94.8.1 to 94.8.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 94.8.46-62","label":"94.8.46 to 94.8.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/94.8.46"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}