{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.15","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.15","ref":"95.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.15.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"De electis inter tumultus reprobarum bene viventibus. (Lib. I in Ezech., homil. 9, n. 22.) Querimur plerique cur non omnes boni sunt qui nobiscum vivunt. Mala proximorum ferre nolumus, omnes sanctos jam debere esse decernimus, dum esse nolumus quod ex proximis portemus. Sed hac in re luce clarius patet quam multum adhuc ipsi de bono minus habeamus, Neque enim perfecte bonus est, nisi qui fuerit et cum malis bonus. Beatus Job de semetipso asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Hinc Paulus apostolus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quas lucetis sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15). Hinc Patrus, pastor gregis dominici, ait: Justum Loth appressum a nefandorum injuria conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Petr. II, 7). Dum de vita proximorum saepe querimur, mutare locum cupimus, conamur secretum vitae remotioris eligere, videlicet ignorantes quia si desit spiritus, non adjuvat locus. Loth denique Sodomis sanctus exstitit, sed in monte peccavit (Gen. XIX, 2 seq.). Quia autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui et in paradiso graviter cocidit (Gen. III, 7). Sed minus. sunt omnia quae loquimur ex terra. Nam si locus salvare potuisset, Satan de coelo non caderet. Psalmista David ubique in hoc mundo tentationes esse conspiciens, quaesit locum quo fugeret, sed sine Deo non potuit munitum invenire. Ex qua re et ipsum sibi locum fieri petiit, propter quem locum quaesivit, dicens: Esta mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me faciat [Ed., facias] (Ps. XXX, 5). In Canticis canticorum scriptum est: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cat. II, 2). Ac si patenter dicat: Hi veraciter boni sunt qui in bonitate persistere etiam inter malos possunt. (Moral. I, c. 1, n. 1.) Non est valde laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut [Ed. add. enim] gravioris culpae est inter bonos bonum non esse, ita immensi est praeconii bonum etiam inter malos exstitisse.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.14.52-67","label":"95.14.52 to 95.14.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.14.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.14.52"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.16","label":"Book 3, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.16"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}