{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.19.26-49","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.19.26-49","ref":"95.19.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.26.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Omnipotens Deus sic cuncta moderatur ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum: et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. (Moral. lib. XI, c. 16, n. 25.) Alia sunt dona quae nos muniunt, alia quae ornant: prophetia quippe, doctrina, genera linguarum, curationum virtus, quasi quaedam moenia mentis sunt; quae etsi quisque non habeat, stare munitus per fidem et justitiam potest. (Moral. lib. XXVIII, c. 10, n. 23.) Sancta Ecclesia superni sui capitis corpus est, in qua alius alta videndo oculus, alius recta operando manus, alius ad injuncta discurrendo pes, alius praeceptorum vocem intelligendo auris, alius malorum fetorem bonorumque fragrantiam discernendo naris est. Qui enim corporalium membrorum more dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt; et cum diversa in charitate peragunt, diversum esse prohibent ubi continentur. Si autem unum quid cuncti agerent, corpus utique, quod ex multis continetur, non essent: quia videlicet multipliciter compactum, collectum non existeret, si hoc concors membrorum diversitas non teneret. Dum sanctis membris Ecclesiae virtutum dona Dominus dividit, quasi terrae mensuras ponit; sicut Paulus apostolus dicit: Unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei (Rom. XII, 5). Et rursum: Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 16). Miro consilio auctor ac dispositor noster huic largitur quae alii denegat, alii haec denegat quae isti largitur. Mensuras itaque sibi positas egredi nititur quisquis posse plusquam acceperit conatur. Unusquisque fidelium cui fortasse tantummodo datum est praeceptorum occulta disserere, si tentet etiam miraculis coruscare; aut quem supernae virtutis donum ad sola miracula roborat, etiam divinae legis pandere occulta contendat: in praecipiti pedem porrigit, qui mensurarum suarum limitem non attendit.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.19.1-25","label":"95.19.1 to 95.19.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.19.50-65","label":"95.19.50 to 95.19.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.19.50"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}