{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.21.32-58","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.21.32-58","ref":"95.21.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.32.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Electorum populus per quosdam in contemplationem surgit. per quosdam vero in activae vitae solummodo opera pinguescit, sicut scriptum est: Det tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae(Gen. XXVII, 28). Ros enim. desuper subtiliter cadit; et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, terrae pinguedine ditamur. (Lib. II in Ezech., homil. 2 n. 10.) Duae uxores Jacob, Lia videlicet et Rachel, activam et contemplativam vitam significant. Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero, ovis vel visum principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere; contemplativa vero simplex ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis (Joan. VIII. 25). Beatus Jacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam (Gen. XXIX, 16); quia videlicet omnis qui ad Deum convertitur contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit; sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona quae petest, desudet in labore, id est, Liam accipiat, ut post ad videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. Erat Rachel videns, sed sterilis, Lia autem lippis, sed fecunda. Rachel pulchra et infecunda, quia nimirum mens quae contemplandi otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat. Cum vero se ad laborem praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Contemplativa vita valde speciosa est in animo, sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione: videt, et non parit. quia quietis suae studio intenta minus se in aliorum collectione succendit. Et quantum introrsum conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia uxor Jacob lippis et fecunda est, quia activa vita dum occupatur in opere, minus videt.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.21.1-31","label":"95.21.1 to 95.21.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.21.59-85","label":"95.21.59 to 95.21.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.59"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}