{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.21.86-108","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.21.86-108","ref":"95.21.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.86.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"14] Coelum quippe est anima justi, sicut per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1). Et: Coeli enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 1). Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo; quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum intimum aurem animus apponat. Cum quies mentis esse in hac vita perfecta non potest, nequaquam hora integra factum in coelo silentium dicitur, sed quasi media; ut neque ipsa media plene sentiatur, cum praemittitur quasi, quia mox, ut se animus sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi, redeunte citius cogitationum strepitu, de semetipso confunditur, et confusus caecatur. (Lib. II in Ezech., homil. 2, n. 12.) Magna est in contemplativa vita mentis contentio, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum sese angustat ut dilatetur. Et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat; et de incircumscripto lumine quiddam furtim subtiliter attingit; sed statim ad semetipsam protinus reverberatur, atque ab ea luce, ad quam respirando transit, ad suae caecitatis tenebras suspirando redit. (Moral. lib. VI, c. 37, n. 56.) In libro Genesis scriptum est: Sepelivit Abraham conjugem suam in sepulcro duplici (Gen. XXIII, 19). Activa vita quasi sepulcrum est, quia a pravis operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quia cunctis mundi actionibus funditus dividit.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.21.59-85","label":"95.21.59 to 95.21.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.59"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.22.1-24","label":"95.22.1 to 95.22.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.1"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}