{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.22.1-24","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.22.1-24","ref":"95.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.1.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"De oratione. (Moral. lib. XV, c. 47, n. 53.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur. Quia cum illa quisque postulat quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium, qui non vult lare quod rogatur [Ed., amatur]. Conditor universitatis Dominus se magis quam ea quae condidit vult amari, et aeterna potius quam terrena postulari, cum eadem Veritas dicat: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et haec nimirum ex abundanti superadditur. Saepe homines dum in oratione bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur. Nec lucrum suae esse petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in aeternum vivant: sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari. Qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem exhiberent. Cum mens uniuscujusque electi in precibus ad Auctoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata, supernis conjungitur, ab inferioribus separatur, amore fervoris sui se aperit ut capiat, et capiens inflammat; et superiora amare, jam sursum ire est: dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat. (Moral. XXXV. c. 11, n.21.) Libentius sacrificium oblationis accipitur quod in conspectu misericordis Judicis proximi dilectione conditor. Quod tunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro adversariis impendat. Isaias propheta ait: intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum (Isai. XXVI, 20). Et Venritas dicit: Ora Patrem tuum in absconso, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth.VI, 6).","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.21.86-108","label":"95.21.86 to 95.21.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.21.86"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.22.25-60","label":"95.22.25 to 95.22.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.22.25"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}