{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.25.1-25","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.25.1-25","ref":"95.25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.1.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"De pace et concordia. (Reg. Past., part. III, c. 22.) Admonendi sunt pacati, ne dum plus quam necesse est pacem quam possident amant, ad perpetuam pervenire non appetant. Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat, ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant: et quo delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor quae relicta est figitur, nunquam ad illam quae danda est pervenitur. Pax praesens ita tenenda est ut et diligi debeat et contemni, ne si immoderato diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Admonendi sunt pacati ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam redarguant, et consentiendo perversis, ab auctoris sui se pace disjungant; ne dum humana foras jurgia metuunt, interni foederis discussione feriantur. Quid est pax transitoria, nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa sunt non amare? Certissime sciendum est quia quantislibet homines virtutibus polleant, spiritales Heri nullatenus possunt, si uniri per concordiam proximis negligunt. Scriptum quippe est: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax (Gal. V, 22); qui ergo servare pacem non curat, ferre fructum spiritus recusat. Hinc idem Paulus ait: Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? Hinc iterum dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua Deum nemo videbit (Hebr. XII, 11). Paulus apostolus admonens ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Eph.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.24","label":"Book 3, Chapter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.24"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.25.26-44","label":"95.25.26 to 95.25.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.25.26"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}