{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.45.63-84","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.45.63-84","ref":"95.45.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.63.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"VII, 1). Unde David quoque ait: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Et quanquam in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur. AEternam patriam Psalmista contemplatus, et haec mala pensans, in quibus erat, atque illa bona considerans, in quibus adhuc non erat, ait; Heu me quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Et: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Sunt nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia eloqui oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere; sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet nimis ut ant timore supplicii, aut amore regni coelorum, mala etiam quae antea perpetraverunt deplorent. Licet in multis speciebus compunctio dividatur, quando singule quaeque a poenitentibus culpae planguntur; unde ex voce quoque poenitentium Jeremias ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48); principaliter tamen compunctionum genera duo sunt, quia ad Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti aeterna supplicia pertimescit. Cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat, ne duceretur ad supplicium, post modum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Plerumque contemplatur mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas sanctorum spirituum, quae majestas internae visionis Dei, et amplius plangit, quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius, cum mala aeterna metuebat. Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni dilectionis. In sacra veracique historia figurata narratione describitur quod Axa filia Caleph sedens super asinum suspiravit (Josue XV, 18 seg.).","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.45.37-62","label":"95.45.37 to 95.45.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.37"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.45.85-94","label":"95.45.85 to 95.45.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.45.85"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}