{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 95.53","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.53","ref":"95.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.53.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"De aegritudine corporis. Admonendi sunt aegri, ut eo se Dei filios sentiant, quod illos disciplinae flagella castigant. Nisi enim correctis filiis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret (Reg. Past., ubi sup.). Dicendum est aegris ut si coelestem patriam suam credunt, necessarium est ut in hac labores, velut in aliena patria, patiantur. Lapides sanctuarii Domini extra tunsi sunt, ut in constructione templi absque mallei sonitu ponerentur. Quia videlicet nunc foras per flagella tundimur, ut intus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur; quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri, ut considerent pro percipiendis terrenis haereditatibus, quam dura carnis filios disciplinae flagella castigent. Cur ergo nobis divinae correctionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Considerent aegri quanta salus cordis sit molestia corporalis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quam plerumque salus abjicit, infirmitatis memoria reformat, ut animus, qui extra se in elatione ducitur cui sit conditioni subditus ex percussa quam sustinet carne memoretur. Plerumque caro per molestias tarda flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut auxietatem spiritus … in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis …, donec ei Invisibilem qui sibi obviat innotescat. Ammonendi sunt aegri, ut considerent quanti sit muneris molestia corporalis, quae et admissa … diluit, et ea quae poterant admitti compescit, quae sumpta ab exterioribus plagis concussae menti poenitentiae vulnera infligit. In Proverbiis Salomonis scriptum est: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 20). Mala enim livor vulneris abstergit, quia flagellorum dolor vel cogitatas vel perpetratas nequitias diluit. Cum exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam tacti afflictique revocamur, ante oculos nostros cuncta quae a nobis sunt male gesta reducimus et per hoc quod foras patimur magis intus quod fecimus dolemus. Unde fit ut inter aperta vulnera corporis amplius nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris. Admonendi sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta Redemptor ab his quos creaverat pertulit mala considerent. Cur itaque asperum creditur ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sana intelligentia de percussione sua ingratus exstet, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui hic sine peccato vixit?","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.52","label":"Book 3, Chapter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.52"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 95.54.1-32","label":"95.54.1 to 95.54.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.54.1"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}