{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 96.15.30-62","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.15.30-62","ref":"96.15.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.15.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.15.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.15.30.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"XV, 54; Moral. lib. XII, c. 54, n. 62).·Sicut enim corpus in tabernaculo, sic meus habitat in cogitatione; sed ignis tabernacula deterat, cum aestus avaritiae cogitationes devastat. Cum repleri cuncti simul opibus inardescunt avari, audiant quod scriptum est: Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov- XXVIII, 20; Reg. past. p. III, c. 20) Qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit; et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus concupiscit, quo stranguletur peccati laqueo, nan agnoscit. Cum plerumque praesentis mundi lucra desiderant, et quae de futura damna patientur ignorant, audiant hoc quod scriptum est: Haereditus ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX, 21). Qui in principio haereditari festinant, sortem sibi in novissimo benedictionis amputant, quia dum per avaritiae nequibam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Cupiditas plerumque latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere (Moral. lib. XX, c. 10, n. 21). Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes statim praedicator egregius insinuat, dicens: Quam quidam appetantes erraverunt a fide, et inserverunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10; Reg. past. part. III, c. 20)· Isaias propheta, de immensitate avaritia humanum genus redarguens, ait: Vae qui conjungitis demum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci. Nunquid habitabitis soli vos in medio terrae (Isai. V, 8)? Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, qui non habere in communi mundo consortes minime potestis? Conjunctus quidem premitis, et contra quos vos valeatis extendere, sempor invenitis.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 96.15.1-29","label":"96.15.1 to 96.15.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.15.1"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 96.16.1-27","label":"96.16.1 to 96.16.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.16.1"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}