{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 96.32","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.32","ref":"96.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.32.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"De pigritia. Suadendi sunt pigri, ne agenda bona, dum differunt, amittant; et dum opportune agere quae possunt nolunt, paulo post, cum volunt, non valeant (Reg. Past. part. III, c. 15). Plerumque piger, dum necessaria agere negligit, quaedam sibi difficilia opponit, quaedam vero incaute formidat; et dum quasi invenit quod velut juste metuat, ostendit quod in otio quasi non injuste torpescat. Pigro etenim per Salomonem dicitur: Propter frigus piger orare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4). Propter frigus quippe piger non arat, dum desidiae torpore constrictus, agere quae debet bona dissimulat. Et dum parva ex adverso mala metuit, operari maxima praetermittit. Bene autem subditur: Mendicabit aestate, et non dabitur ei. Qui enim nunc in bonis operibus non exsudat, cum sol judicii ferventior apparuerit, quia frustra regni aditum postulat, nil accipiens astate mendicat. Hinc iterum scriptum est: Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum porrigit eam (Prov. XIX, 24). Nemo itaque tam piger est, ut ad os suum manum vel pro comedendo reducere laborem putet. Sed piger nec ad os suum munum suam porrigit, qui nec hoc vult operari quod dicit (Lib. II in Ezech. homil. IX, n. 15). Per manum quippe operatio, per os autem locutio designatur (Moral. XXII, c. 9, n. 20). Pigro labor est ad os manum suam porrigere, quia desidiosus quisque praedicator nec hoc vult operari quod dicit. Manum quippe ad os porrigere, est voci suae opere concordare. Idem Salomon ait: Per agrum hominis pigri transiri, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae: operuerunt superficiem ejus spinae et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30). Per agrum hominis pigri atque per vincam viri stulti transire, est cujuslibet vitam negligentis inspicere, ejusque opera considerare (Moral. XX, c. 25, n. 54). Quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena de ideria et punctiones pullulant vitiorum. Maceria lapidum destructa erat, id est, disciplina patrum ab ejus corde dissoluta; nam quia destructum maceriam lapidum dissolutam esse disciplinam vidit, illic protinus secutus adjunxit: Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam (Prov. XXIV, 32). Cum disciplinae vigor in corde reproborum, pigritia dominante, dissolvitur, ante eorum oculos cuncta bonorum opera despectui habentur. Nihilque esse aestimant quidquid de virtutibus electorum vident.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 96.31.29-54","label":"96.31.29 to 96.31.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.31.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.31.29"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 96.33","label":"Book 4, Chapter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.33"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}