{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 96.7","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.7","ref":"96.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.7.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Quot sunt tentamenta somniorum. Sciendum est quod sex modis tangunt animam imagines somniorum (Moral. lib. VIII, 4, n. 44). Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus omnes experimento cognoscimus; subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret, dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae (Eccli. XXXIV, 7). Vel certe: Non augurabimini, nec observabilis somnia (Lev. XIX, 26). Quibus profecto verbis cujus sint detestationis ostenditur quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia (Eccle. V, 2). Nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Joseph praeferendum se fratribus per somnium non videret (Gen. XXXVII, 7); nec Mariae sponsum, ut ablato puero in AEgyptum fugeret, per somnium Veritas admoneret (Matth. II, 13, 14). Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: Tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendet tibi quae ventura sunt (Dan. II, 29). Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te (Ibid., 31), et caetera. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generetur. Cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant facilius non elucet (Dial. lib. IV, c. 18). Sancti viri inter illusiones atque revelationes, ipsas visionum voces, aut imagines, quodam intimo sapore discernunt, ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiuntur. Si erga somnia mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se vanitatibus immergit, qui nonnunquam solet multa vera praedicere, ut ad extremum valeat animam ex una aliqua falsitate laqueare. Saepe malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes inspicit, prospera etiam dormientibus promittit; et quos formidare adversa considerat, cis haec durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat (Moral. VIII, c. 24, n. 43). Saepe antiquus hostis etiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae ad tempus saltem momentumque deriventur, quanquam ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat. Humani generis hostem maligne agere etiam per somnia superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 96.6.48-74","label":"96.6.48 to 96.6.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.6.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.6.48"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 96.8","label":"Book 4, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.8"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}