{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 97.18","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.18","ref":"97.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.18.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Quid differt inter iniquitatem atque peccatum, scelera atque delicia. Quamvis inter iniquitatem atque peccatum nihil distare perhibeat Joannes apostolus, qui ait: Iniquitas peccatum est (Joan. III, 4; Moral. XI, c. 42, n. 57), ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat. Omnis homo libere se peccatorem confitetur. Iniquum vero dicere nonnunquam erubescit. Inter scelera vero atque delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit, delictum vero pondus peccati non transit. Cum offerri sacrificium per legem jubetur, nimirum praecipitur, sicut pro peccato, ita etiam pro delicio. Et nonnunquam scelus in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Unde per Psalmistam dicitur: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Quia videlicet peccata operis tanto citius cognoscuntur, quanto exterius videntur. Peccata vero cogitationis eo ad intelligendum difficilia sunt, quo invisibiliter perpetrantur. Quisquis, aeternitatis desiderio anxius, apparere venturo Judici desiderat mundus, tanto se subtilius nunc examinat, quanto nimirum cogitat ut tunc terrori illius liber assistat, et ostendi sibi exorat ubi displicet, ut hoc in se per poenitentiam puniat, seque hic dijudicans injudicabilis liat. Intueri necesse est quanta peregrinationis nostrae poena nos perculit, qui in eam caecitatem venimus, ut nosmetipsos ignoremus (Moral. XI, c. 42, n. 58). Hinc beatus Job ait: Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera atque delicia ostende mihi (Job. XIII, 23; Moral. XI, c. 41, n. 56, c. 42, n. 58). Redemptor noster humanis oculis per assumptam carnem apparuit, et sua hominibus peccata aperuit, quae et perpetrabant et nesciebant. Perpetramus mala, nec tamen haec celerius deprehendimus vel perpetrata. Exclusa quippe anima a luce veritatis, nihil in se nisi tenebras in· venit; et plerumque in peccati foveam pedem porrigit, et nescit, quod nimirum de sola exsilii sui caecitate homo patitur; quia ab illuminatione Domini repulsus semetipsum videre perdidit, quia auctoris sui faciem non amavit.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.17","label":"Book 5, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.17"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.19","label":"Book 5, Chapter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.19"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}