{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 97.20","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.20","ref":"97.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.20.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"De inferno superiore atque inferiore.· Nonnulli in quadam terrarum parte infernum esse putaverunt; alii vero hunc sub terra esse aestimant (Dialog. IV, 42). Sed tamen hoc animum pulsat, quia si idcirco infernum dicimus, quia inferius jacet, quod terra ad coelum est, hoc esse infernus debet ad terrani. Unde fortasse dicitur: Liberasti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13). ut infernus superior terra, infernus vero inferior sub terra esse videatur. Joannis vox in ea aestimatione concordat, qui cum signatum librum septem sigillis vidisse se diceret, quia nemo inventus est dignus, neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, et solvere signacula ejus, adjunxit: Et ego flebam multum (Apoc. V, 4). Quem tamen postmodum librum per leonem de tribu Juda dicit aperiri. In quo videlicet libro, quid aliud quam sacra Scriptura signatur? Quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nullus in coelo dignus inventus est aperire librum, quia neque angelus; nullus in terra, quia neque homo vivens in corpore; nullus subtus terram, quia neque animae corpore exutae aperire nobis, praeter Dominum, sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ad solvendum librum nullus sub terra inventus dignus dicitur, quid obstet non video ut sub terra esse infernus credatur.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.19","label":"Book 5, Chapter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.19"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.21","label":"Book 5, Chapter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.21"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}