{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 97.26.55-85","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.26.55-85","ref":"97.26.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.55.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Si enim intellexisset, ori imposuisset manum (Prov. XXX, 32; Moral., lib. XXX, c. 3, n. 10). Antichristus quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elatione sua per adventum veri Judicis deficiet. Quod si intellexisset, ori imposuisset manum, id est, si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus, in tanta jactatione superbiae non fuisset elatus. In fallacia sua Antichristus gradietur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa sibi fallacia prosperabitur. Unde per Danielem prophetam dictum est: Robur datum est ei contra juge sacrificium, propter peccata, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur (Dan. VIII, 12). Quod Salomon ait: Incedit feliciter (Prov. XXX, 29; Moral., lib. XIV, c. 23, n. 27), hoc Daniel dicit: Faciet, prosperabitur. Scriptum quippe est de Antichristi temporibus: In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror (Job. XVIII, 20). Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc contra Antichristum certamen justitiae et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperientur in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Antiquus hostis viribus suis traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute, laxatur (Moral., lib. XXXII, c. 15, n. 22, 23). Quem quia vis saevitiae ad crudelitatem dilatat, superna tamen misericordia dierum brevitate coangustat. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Matth.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.26.34-54","label":"97.26.34 to 97.26.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.34"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.26.86-102","label":"97.26.86 to 97.26.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.86"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}