{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sententiarum Libri Quinque 97.4","citation":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.4","ref":"97.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.4.md","author":{"name":"Taio Caesaraugustianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus"},"work":{"title":"Sententiarum Libri Quinque","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"De sapientibus hujus saeculi. Sapientes hujus saeculi admonendi sunt, ut amittant scire quae sciunt, et appetant scire quae nesciunt (Reg. Past. part. III, c. 6). Hoc primum destruendum est in illis, quod se sapientes arbitrantur. Scriptum quippe est: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Dicendum est hujus mundi sapientibus ut sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et sapientem Dei stultitiam discant, sicut scriptum est: Si quis videtur iuter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., 18). Plerumque sapientes hujus saeculi ratiocinationis argumenta melius quam exempla convertunt, ut in suis allegationibus victi jaceant, qui in suis obstinationibus rigidi stabant. Magister egregius Paulus apostolus sapientibus et insipientibus debitor, cum Haebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est (Heb. VIII, 13). Quatenus illos victrix ratio frangeret, et ad meliora argumento loquelae blandae suaderet.","prev":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.3","label":"Book 5, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.3"},"next":{"citation":"Sententiarum Libri Quinque 97.5","label":"Book 5, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.5"},"credit":{"text":"Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}