{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Andria, alter exitus 1","citation":"Terence, Andria, alter exitus 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/andria-alter-exitus/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/terence/andria-alter-exitus/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/andria-alter-exitus/1.md","author":{"name":"Terence","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence"},"work":{"title":"Andria, alter exitus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/andria-alter-exitus","urn":null},"verse":true,"words":177,"text":"Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.\nOperam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae.\nTibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. Ah,\nPerii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur.\nNon noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.\nOccidi, Daue. Mane. Perii. Id quamobrem non uolui eloquar:\nNon idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem ... Hem! Tace.\nSed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita\nNobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis.\nNunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,\nDetur. Bene factum. Adi atque age homini gratias. Salue, Chremes,\nAmicorum meorum omnium mihi +agissime.\nQuod mihi non minus est gaudio quam id <quod uolo>\nQuod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto\nMe repperisse ut habitus antehac fui tibi.\nAnimum, Charine, quod ad cumque applicaueris\nStudium exinde ut erit tute existimaberis.\nId ita esse facere coniecturam ex me licet:\nAlienus abs te tamen quis tu esses noueram.\nIta res est. Gnatam tibi meam Philumenam\nVxorem et dotis sex talenta spondeo.","prev":null,"next":null,"credit":{"text":"Terence, Andria, alter exitus. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/TER%7Canex%7C001","quality":"proofread"}}