{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Heautontimorumenos pr","citation":"Terence, Heautontimorumenos pr","ref":"pr","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0134.phi002.perseus-lat2:pr","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/heautontimorumenos/pr","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/terence/heautontimorumenos/pr","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/heautontimorumenos/pr.md","author":{"name":"Terence","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence"},"work":{"title":"Heautontimorumenos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/heautontimorumenos","urn":"urn:cts:latinLit:phi0134.phi002"},"verse":true,"words":328,"text":"NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni\nPoeta dederit quae sunt adolescentium,\nId primum dicam: deinde quod veni eloquar.\nEx integra Graeca integram comoediam\nHodie sum acturus Heautontimorumenon;\nDuplex quae ex argumento facta est simplici.\nNovam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,\nEt cuia Graeca sit, ni partem maximam\nExistimarem scire vestrum, id dicerem.\nNunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.\nOratorem voluit esse me, non prologum.\nVestrum iudicium fecit; me actorem dedit.\nSed hic actor tantum poterit a facundia,\nQuantum ille potuit cogitare commode\nQui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.\nNam quod rumores distulerunt malevoli,\nMultas contaminasse Graecas dum facit\nPaucas Latinas; factum hic esse id non negat,\nNeque se pigere: et deinde facturum autumat.\nHabet bonorum exemplum, quo exemplo sibi\nLicere id facere quod illi fecerunt putat.\nTum quod malevolus vetus poeta dictitat,\nRepente ad studium hunc se applicasse musicum,\nAmicum ingenio fretum, haud natura sua;\nArbitrium vestrum, vestra existimatio\nValebit; quamobrem omnes vos oratos volo,\nNe plus iniquum possit quam aequum oratio.\nFacite aequi sitis: date crescendi copiam\nNovarum qui spectandi faciunt copiam\nSine vitiis; ne ille pro se dictum existimet,\nQui nuper fecit servo currenti in via\nDecesse populum. Cur insano serviat?\nDe illius peccatis plura dicet cum dabit\nAlias novas, nisi finem maledictis facit.\nAdeste aequo animo; date potestatem mihi\nStatariam agere ut liceat per silentium;\nNe semper servus currens, iratus senex,\nEdax parasitus, sycophanta autem impudens,\nAvarus leno, assidue agendi sint mihi,\nClamore summo, cum labore maximo.\nMea causa causam hanc iustam esse animum inducite,\nUt aliqua pars laboris minuatur mihi.\nNam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:\nSi qua laboriosa est, ad me curritur;\nSin lenis est, ad alium defertur gregem.\nIn hac est pura oratio. Experimini\nIn utramque partem ingenium quid possit meum.\nSi nunquam avare pretium statui arti meae,\nEt eum esse quaestum in animum induxi maximum,\nQuam maxime servire vestris commodis;\nExemplum statuite in me, ut adolescentuli\nVobis placere studeant potius quam sibi.","prev":null,"next":{"citation":"Heautontimorumenos 1.1.53-89","label":"Act 1, lines 1.1.53-1.1.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/heautontimorumenos/1.1.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/terence/heautontimorumenos/1.1.53"},"credit":{"text":"Terence, Heautontimorumenos, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi002/phi0134.phi002.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}