{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Nationes Libri Duo 1.10_29","citation":"Tertullian, Ad Nationes Libri Duo 1.10_29","ref":"1.10_29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_29.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Ad Nationes Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa002"},"verse":false,"words":139,"text":"[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut rnortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia et feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam exserte atque manifeste coram populo non peieraret contemplator < . . . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!","prev":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.10_25","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_25"},"next":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.10_34","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_34"},"credit":{"text":"Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml","quality":"proofread"}}