{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Nationes Libri Duo 1.10_3","citation":"Tertullian, Ad Nationes Libri Duo 1.10_3","ref":"1.10_3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_3.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Ad Nationes Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa002"},"verse":false,"words":201,"text":"[3] Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus crimen istud. [4] Ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die consultis constitutisque obruistis. [5] De reliqua uero conuersationis humanae dispositione palam subiacet, quantum a maioribus mutaueritis, cultu habitu apparatu, ipsoque uictu ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. [6] Exclusa ubique antiquitas, in negotiis, in officiis: totam auctoritatem maiorum uestra auctoritas deiecit. [7] Sane, quod uobis magis probro est, laudatis semper uetustates et nihilominus recusatis. Qua peruersitate tan< . . . . . . . > maiorum apud uos � permanere probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? [8] Sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam. [9] Nisi quod non perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. [10] Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes.","prev":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.10_1","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_1"},"next":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.10_11","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.10_11"},"credit":{"text":"Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml","quality":"proofread"}}