{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Nationes Libri Duo 1.18_1","citation":"Tertullian, Ad Nationes Libri Duo 1.18_1","ref":"1.18_1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_1.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Ad Nationes Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa002"},"verse":false,"words":158,"text":"XVIII. [1] Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias uestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. [2] Atenim haec omnia apud priores maioresque uestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a uirtute didicerunt. Gladius quot et quantos uiros uoluntarios! Piget prosequi. [3] Crucis uero nouitatem numerosae, abstrusae, Regulus uester libenter dedicauit; regina Aegypti bestiis suis usa est; ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat inuadere ipsa Dido. [4] Sed et tormenta mulier Attica fatigauit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum era dicatae confessionis ministerium. [5] Sed uestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis! Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis! [6] De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora; at nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos piae.","prev":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.17_1","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.17_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.17_1"},"next":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.18_7","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_7"},"credit":{"text":"Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml","quality":"proofread"}}