{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Nationes Libri Duo 1.19_1","citation":"Tertullian, Ad Nationes Libri Duo 1.19_1","ref":"1.19_1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.19_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.19_1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.19_1.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Ad Nationes Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa002"},"verse":false,"words":153,"text":"XIX. [1] Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si uobiscum communicamus, superest deridenda persuasionum conferamus. [2] Quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. [3] Ridete igitur, quantum libet, stupidissimas mentes, quae moriuntur ut uiuant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel intersa lingua delete litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in corpora redituras. [4] Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit; uobis autem quanto uanius traditum est, hominis spiritum in cane uel mulo aut pauo moraturum! [5] Item iudicium annuntiamus a Deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum; id uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore omnino Aristide recusato. [6] Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos: apud uos quoque Pyriphlege thontis et Elysii non alias condicio disponitur. [7] Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.","prev":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.18_7","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.18_7"},"next":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 1.20_1","label":"Liber Primus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.20_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/1.20_1"},"credit":{"text":"Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml","quality":"proofread"}}