{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Nationes Libri Duo 2.1_9","citation":"Tertullian, Ad Nationes Libri Duo 2.1_9","ref":"2.1_9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.1_9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.1_9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.1_9.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Ad Nationes Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa002"},"verse":false,"words":149,"text":"[9] Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas. [10] Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas uolutatur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptauerunt. [11] Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda? [12] In coniecturis? sed incerta conceptio est. In fabulis? sed foeda relatio est. In adoptionibus? sed < . . . . . . . > et municipalis adoptatio est. [13] Denique apud philosophos incerta, quia uaria; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiua omnia, quia uoluntaria. [14] Porro diuinitas, si ueram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. [15] Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimauit; quem historia iactauit quem ciuitas uoluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum aut pudendum aut adoptiuum!","prev":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 2.1_7","label":"Liber Secundus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.1_7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.1_7"},"next":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 2.2_1","label":"Liber Secundus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.2_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.2_1"},"credit":{"text":"Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml","quality":"proofread"}}