{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Nationes Libri Duo 2.4_13","citation":"Tertullian, Ad Nationes Libri Duo 2.4_13","ref":"2.4_13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_13.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Ad Nationes Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa002"},"verse":false,"words":153,"text":"[13] Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in in- certa descendere. [14] Rotunda mundo Platonica forma: quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. [15] Sed Epicurus, qui dixerat: \"quae super nos, nihil ad nos,\" cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. [16] Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbe maiorem Peripatetici denotauerant. [17] Oro uos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? [18] Merito ergo Milesius Thales, dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: \"in terra\", inquit, \"nihil perspiciens caelum tibi speculandum existimas?\" [19] Itaque casus eius per figuram. philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem, in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in uacuum < . . . . . . . >dum habituros.","prev":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 2.4_1","label":"Liber Secundus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_1"},"next":{"citation":"Ad Nationes Libri Duo 2.5_1.1","label":"Liber Secundus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.5_1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.5_1.1"},"credit":{"text":"Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml","quality":"proofread"}}