{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Hermogenem C24","citation":"Tertullian, Adversus Hermogenem C24","ref":"C24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C24.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"Adversus Hermogenem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004"},"verse":false,"words":142,"text":"XXIV. [1] Reuertor nunc ad singulos articulos per quos putauit significatam esse materiam et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non inuenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrena appellatio adcommodetur in alio iam genere substantiae nota, quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae uindicarem cuius et proprium, in qua magis n o tum est, uel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materia<e>, communicare possem, si uellem. Cum enim non extat proprium uocabulum eius rei cui commune uocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, et si materiam ostenderet nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret.","prev":{"citation":"Adversus Hermogenem C23","label":"C23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C23"},"next":{"citation":"Adversus Hermogenem C25","label":"C25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/adversus-hermogenem/C25"},"credit":{"text":"Tertullian, Adversus Hermogenem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.herm.shtml","quality":"proofread"}}