{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Carnis Resurrectione C54","citation":"Tertullian, De Carnis Resurrectione C54","ref":"C54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C54.md","author":{"name":"Tertullian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian"},"work":{"title":"De Carnis Resurrectione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa026"},"verse":false,"words":202,"text":"LIV. [1] Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est, Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis adripiunt, quasi non et bilem et dolorem devorare dicamur, id est abscondere et tegere et intra nosmetipsos continere. [2] Denique cum et illud scriptum sit, Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. [3] Ergo et mors, inquis, salva erit cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intelleges. Aliud enim mors et aliud mortale: aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. [4] Denique et scriptum est quod necesse est mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit? Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. Ceterum mors merito in interitum devoratur quia et ipsa in hoc devorat. [5] Devoravit, inquit, mors invalescendo: et ideo devorata est in contentionem: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.","prev":{"citation":"De Carnis Resurrectione C53.1","label":"C53.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C53.1"},"next":{"citation":"De Carnis Resurrectione C55","label":"C55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-carnis-resurrectione/C55"},"credit":{"text":"Tertullian, de Resurrectione Carnis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.resurrectione.shtml","quality":"proofread"}}