{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theganus Rez. B 109-122","citation":"Theganus, Theganus Rez. B 109-122","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/109.md","author":{"name":"Theganus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus"},"work":{"title":"Theganus Rez. B","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Propinqui vero eorum, postquam aliquid intelligunt, quod maximum periculum est a dantibus et accipientibus, ad sacrum ordinem pertrahuntur. Et licet aliquid sint periti, tamen superat eorum doctrinam criminum multitudo. Unde fit, ut episcopi in ęcclesia aliquos negligentes ausi non sint canonum iusticiam provocare propter crimina propinquorum. Illud sacrum misterium plerumque a nonnullis despicitur pro eo, quod a talibus exhibetur. Et ideo omnipotens Deus cum regibus et principibus suis hanc pessimam consuetudinem amodo et deinceps eradicare et suffocare dignetur, ut amplius non fiat in populo christiano. (c. 21:) 〈Capitulum VIIII.〉 Qualiter Lothario filio suo post mortem suam regnum tradiderit. Imperator Lůdovvicus denominavit filium suum Lůtharium, ut post obitum suum omnia regna, quę ei tradidit Deus per manum patris, susciperet atque nomen et imperium patris sui haberet; et ob hoc cęteri filii indignati sunt. (c. 22:) Eodem anno Bernhardus filius Pippini ex concubina natus per exortationem malorum hominum extollens se contra patruelem suum, voluit eum a regno expellere. Quod audiens dominus imperator, exiens de Aquisgrani palatio pervenit Dauillanis civitatem, ubi ei obvius venit Bernardus cum consiliariis suis impiis, et condempnati sunt. Imperator celebravit ibi natale Domini. Inde revertens venit ad sedem suam Aquisgrani et post pascha habuit magnum conventum populorum, omnes investigans infidelium nequissimas conspirationes huius rei. Inventi sunt autem nonnulli in hac infidelitate lapsi ex utraque parte Francorum atque Langobardorum, qui omnes condempnati sunt ad mortem preter episcopos, qui postmodum depositi sunt, in confessione huius conspirationis. Quorum nomina hęc sunt: Anshelmus Mediolanensis, Vůlboldus Cremonensis et Theodulfus Aurelianensis. Illud iudicium mortale, quod cęteris factum fuerat, inperator noluit exercere, sed consiliarii Bernardum luminibus privarunt et exhortatores suos Egitheum, Reinhardum et Reinharium, qui erat filius filię Hardradi ducis Austrię infidelissimi, qui olim in domnum Karolvm surgere voluit eiusque regnum minuere, qui ipsi supplicio deputatus est, quod filię suę filius sustinuit cum consentaneis suis.","prev":{"citation":"Theganus Rez. B 96-108","label":"96 to 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/96"},"next":{"citation":"Theganus Rez. B 123-140","label":"123 to 140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/123"},"credit":{"text":"Theganus, Theganus Rez. B. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000712.zip","quality":"proofread"}}