{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theganus Rez. B 208-229","citation":"Theganus, Theganus Rez. B 208-229","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/208.md","author":{"name":"Theganus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus"},"work":{"title":"Theganus Rez. B","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Et tu terra, cur tunc temporis os tuum non aperuisti, ut devorares eum sicut Dathan et Abiron fecisti? Tu miser, legem tuam triformem non intellexisti, que dicit: Cybaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. Tibi vaticinavit Zacharias propheta dicens: Non vivas, quia mendacium locutus es in nomine Domini. Deus manifestabit maliciam tuam, conservans regi regnum suum. Crudelis, adhuc inperfectum est in te canonicum iudicium ; necesse est enim, ut ad maiorem ignominiam tuam perficiatur! Patres tui pastores erant caprarum, non consiliarii principum. Tu cum ceterorum iudicio Iesse a sacerdocio deposuisti, nunc iterum eum in pristinum gradum revocasti, aut tunc aut nunc falso iudicasti. Infelix ! Cur non cogitasti, quia testis falsus non erit inpunitus? Tu adversus reginam falsum testimonium perhibuisti, dominum tuum impie tractasti , iniquitas tua in caput tuum redundabit. Quid possum tibi amplius dicere? Si linguam ferream, labia enea haberem, omnes tuas nequitias explanare nec enumerare possem. Sed si aliquis fuisset, qui poetico carmine facinora tua rimari voluisset, forsitam vetustum Omerum superare potuisset. Sed temptacio piissimi principis , quam pertulit a nequissimis, non ob aliud fuisse creditur, nisi sicut beati Iob, ut eius bonitas et pacientia probaretur? Sed magna discretio fuit in persecutionibus utriusque: Qui beato Iob insultabant, reges erant, qui istum maxime affligebant, servi servorum eius fuerant. (c. 45:) Igitur principem piissimum duxerunt de Compendio ad Aquisgrani palatium. Capitulum XVII. Qualiter per equivocum suum regno restitutus est. Audiens Lvdouuicus filius imperatoris, recessit a Bauwaria, ob iniuriam patris magno merore perculsus. Qui veniens ad Franconofurt palatium, statim inde direxit legatos Gozbaldum abbatem et Murhardum palatinum comitem, postulans et imperans, ut erga patrem sententiam exhiberent humaniorem. Hoc frater eius Lotharius benigne non suscepit. Postquam legati Ludovvico male renuntiaverunt , mox alios misit ad patrem, qui prohibiti sunt, ne eum viderent .","prev":{"citation":"Theganus Rez. B 190-207","label":"190 to 207","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/190"},"next":{"citation":"Theganus Rez. B 230-247","label":"230 to 247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/230"},"credit":{"text":"Theganus, Theganus Rez. B. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000712.zip","quality":"proofread"}}