{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theganus Rez. B 83-95","citation":"Theganus, Theganus Rez. B 83-95","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/83.md","author":{"name":"Theganus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus"},"work":{"title":"Theganus Rez. B","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Erat manibus longis, digitis rectis , tibiis longis et ad mensuram spissis, pedibus longis, voce virili. Lingua Greca atque Latina admodum eruditus, sed Grecam melius intelligere poterat quam loqui, Latina(m) vero sicut naturalem ęqualiter loquebatur. Sensum vero in omnibus scripturis spiritualem et intelligibilem habebat, necnon et anagogen optime noverat. Poetica carmina gentilia, quę in iuventute didicerat, respuit nec ulterius legere vel audire voluit. Erat fortis in membris, impiger et agilis, tardus ad irascendum et facilis ad miserandum. Quotiens causa orationis ad ęcclesiam ibat, flexis genibus fronte pavimentum percutiens, precescum lacrimis Domino offerebat. Bonis pollebat moribus, Deo placens et hominibus. In tantum erat largus, ut antea nec in antiquis libris nec modernis temporibus auditum esset, ut villas regias, quę patris sui et avi necnon et parentum fuerant, fidelibus suis eas in possessionem perpetuam traderet et precepto firmaret atque anuli sui inpressione cum conscriptione roboraret. Erat ergo in cibo potuque sobrius et in indumentis strenuus, numquam aureo resplendens vestimento nisi in summis festivitatibus, sicut est consuetudo regibus : lembo aureo, balteo aureo precingebatur, ense auro fulgenti, aureas ocreas, clamidem auro textam atque coronam auream in capite gestans et baculum aureum in manu tenens. Numquam in risu exaltavit vocem suam, sed quando in summis festivitatibus ad leticiam populi procedebant themelici, scurri et mimi cum coraulis et cytharistis coram eo ad mensam, tunc ad mensuram ridebat populus, ille numquam dentes suos in risu ostendit. Quotidie autem ante cibum elemosinarum largitionem pauperibus exhibebat, et ubicumque erat, zenodochia secum habebat. In mense autem augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usquedum tempus aprorum advenisset. (c. 20:) Omnia agens prudenter et caute, nichil indiscrete faciebat, preter quod consiliariis suis magis credidit quam opus esset.","prev":{"citation":"Theganus Rez. B 70-82","label":"70 to 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/70"},"next":{"citation":"Theganus Rez. B 96-108","label":"96 to 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theganus/theganus-rez-b/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theganus/theganus-rez-b/96"},"credit":{"text":"Theganus, Theganus Rez. B. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000712.zip","quality":"proofread"}}