{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 101","citation":"Theophrastus, De lapidibus 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/101.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Ignobiliores vero ac minus notae sunt, de quibus deinceps paucis agemus. De Buxo & Quercu quae glebis bituminosis adnascuntur vide supra & mox à c. IX principio. Corallina, Iuncus, Laurus, Olea, Phycites, Thymum cap. VII. memorantur. 1. Lithophyton marinum cum spongiola enascente ab eadem radice. 2. Lapis spongiae cum folio herbae cuiusdam marinę per cavum eius transeunte. Arbusculam hanc marinam à Io. Bauhino f. medico diligentissimo accepis videram autem prius & collegeram similes in mediterranei maris Galliae littore. Species eius duae sunt: quae hîc repraesentatur, omni ex parte albicat foris, hoc est, crusta quadam alba ex limo: quae ad lapideam fere, sed molliorem & arenaceam, si dentibus mandas, friabilemque substantiam accedit. Alterius crusta, in quibusdam partibus, rubri seu purpurei coloris est: unde nonnulli Coralliis cognatam plantam esse suspicati sunt. Constant autem partes illae purpureae crusta multo crassiore & tuberosa. Utraque lignum intus nigricans, durissimum & sine medulla habet, Cytisi fere ligno simile. Crusta aspectu aspera est, ut Piceae rami, cui folia deciderunt relictis vestigiis. Vestigia haec in priori specie prominent modice ab omni ramulorum parte, rotunda cum puncto cavo ceu centro, acetabulis minimis similia: inest autem singulis minimum quid ruffum ceu vermiculus multipes. In altera, si bene memini, cava sunt, sive natura, sive quod defluxere. Cortex non alius praeter crustam quam dixi. Ligni duritiem si spectes, Quercum marinam dixeris aut Ebenum Cytisumve: si aspera rugarum vestigia, Piceam aut Ericam marinam. Huius generis arbusculae, aliae suas virgas recta in sublime tendunt: aliae in transversum etiam. Ponemus etiam alias cones in Historia stirpium.","prev":{"citation":"De lapidibus 100-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/100-2"},"next":{"citation":"De lapidibus 102","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/102"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}