{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 106","citation":"Theophrastus, De lapidibus 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/106.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Ad eandem causam, inquit, dentes illi in fossis (loquitur de fossis Antwerpiae) inventi, referendi sunt, qui Carchariae dentibus ad amussim respondent, nisi quid de terra, in qua diu iacuerunt, pro candido pullum colorem videantur traxisse; in his aliqui sunt serrati, aliqui citra serram in acumen tendunt: Omnes tamen acutissimi. Sed quia pauci sunt, qui Carchariae Canis dentes viderunt, sit ut non dentes, sed linguae serpentinae vulgo nominentur; quibuscum tamen nihil habent similitudinis. Huius generis sive dentes sive linguas è fossis circa Antvverpiam frequenter extrahunt minore miraculo, quod piscem cuius dens videri queat, non agnoscant, alioqui clamaturi, Carcharias hîc olim habitasse. Quibus lapides hi linguae videntur, glossopetras eas nominarent. Pari ratione buglossum lapidem illum vocabimus, qui similiter è fossis urbis nostrae est extractus. Huic longitudo sesquicubitalis; latitudo qua maxime patet, dodrantem aequat, paulatim in cuspidem obtusam, ad linguae formam producta: colore & durinci basaltem refert, pondere ferrum: parte sui latiore & crassiore foramina duo habet ea amplitudine, qua in Calvaria equina oculorum cavitates videntur, caetera linguae bubulae non dissimilis ut merito vel ab ea, vel ab ingenti magnitudine buglossus appellari posset. Cuius rogo marinae belluae, & quod os in hunc lapidem transtisse dicemus, si omnia id genus ad animalium partes sunt revocanda? Ego certe nulla invenio nec fuisse quidem opinor, non magis quam animal aliquod fuisse cuius vel lingua vel dens glossopetra dicatur. Nam quamvis his locis non longo intervallo à mari dissitis suspicari quisquam posset Carchariae dentes esse, non tamen idem sibi persuaderet in colle illo qui Aquisgrano imminet tantum id genus piscium fuisse, quantum fuisse de glossopetrarum copia coniectari deberet. Generantur haec in terra, perinde atque alii infiniti generis lapides, nihil cum vivis animantibus habentia commune. CAP. IV.","prev":{"citation":"De lapidibus 105","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/105"},"next":{"citation":"De lapidibus 107","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/107"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}