{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lapidibus 108","citation":"Theophrastus, De lapidibus 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/108.md","author":{"name":"Theophrastus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2"},"work":{"title":"De lapidibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Deinde in provincia Eboracensi: Iuxta ad Huntlii Nalb littus quod longo tractu iacuit apertum, in cautes celsius surgit, & sparsim ad earum radices iacent saxa, varia magnitudine tam affabre sphaerica figura à natura efformati, ut globi artificis manu in maiorum tormentorum usum tornati videantur. In quibus effractis inveniuntur serpentes saxei suis spiris revoluti, sed qui plerique capitibus destituti. Tertio in parte eiusdem Provinciae quae appellatur North Rhiding: Lapides hîc inveniuntur, serpentium in spiram revolutorum effigie, naturae ludentis miracula, &c. Haec ille. Observant alii horum alios armatura tectos esse, & splendere instar Orichalci; qualem nuper ex Anglia accepi, elegantissime omnibus partibus efformatum. Accepi & superioribus annis a Nobilissimo amico eiusmodi lapidem, eiusdem coloris cum illo quem Gesnerus descripsit: substantia autem quae ambit & nonnullas partes tegit similiter dura est & in medio pene protuberat. Didici, terram illam lapideam ambientem, ferventi oleo coctam demi posse, sed non ausus sum illud experiri, ne & serpentem in spiram convolutum corrumperem: in eo perfectior est illo Gesneri, quod utrinque spiram exactè repraesentat. Andreas Caesalpinus lib. 2. cap. 44. scribit, in agro Senensi locis sterilibus & cretosis reperiri lapides qui vermiculos terrestres imitantur, colore candido; substantia gypsea: qui si frangantur, intus globuli inanes veluti ampullae spectantur, assidue tenuiores prope caudam. T. Bartholinus lib. de Unicornu cap. 37. cum egissit de Conchyliis lapideis, addit: Quo spectaut serpentum integra gyrataque corpora, qua linguas qua oculos, dorsumque, Melitae in petram conversa; de quibus in mea de Glossopetris dissertatione sententiam tuli. Fuerint ergo hi superioribus perfectiores, quod etiam capita serpentum repraesentent: cum Anglicos illos omnes fateantur capitibus destitutos esse. Credit enim vulgus hodieque, S.","prev":{"citation":"De lapidibus 107","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/107"},"next":{"citation":"De lapidibus 109","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/theophrastus-2/de-lapidibus/109"},"credit":{"text":"Theophrastus (with Johan de Laet), De lapidibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}